Charters

< PreviousFolio d_125 (3 of 6)Next >

Omnibus Christi fidelibus hec presens scriptum visuris vel audituris: Walterus de Oxton ciuis Exon salutem in domino eternam. Nouerit universitas vestra quod ego pro me heredibus meis vel assignatis concessi remisi et omnino quietum clamaui Benedicto de London ciuium de Exon heredibus vel assignatis suis totum ius meum quod habui vel habere potui in quinque acris prati que iacent desuper domos Adam de Keneford in quodam clauso apud Keneford quod pratum tam ego dictus Walterus quam dictus Benedictus tenuimus ad firmam per quodam cirographum inter nos et dictum Adam confectum. Habendum et tenendum totum dictum pratum cum pertinenciis dicto Benedicto heredibus et assignatis suis sicut melius et plenius in dicto cyrographo continentur. Ita videlicet quod ego dictus Walterus heredes mei nec assignati nec eciam aliquis nomine meo termino durante. Inde aliquid ius vel clamium possimus exigere seu habere. In cuius rei testimoniam praesenti scripto sigillum meum apposui. Hiis testibus Johanne de Oxtone. Ricardo Tantif. Johanne de Fenton. Johanne Mude. Martino Surling et aliis. Datum Exoniam in crastino palmarum anno regni regis Henrici filii Johannis regis Anglie quinquagesimo sexto.