Charters

< PreviousFolio d_36v (6 of 6)

Genologia Comitum Deuonie

Henricus rex filius Willelmi regis dedit Ricardo de Ryueriis Twyfordtonam deinde Plymptonam et fecit eum comitem Deuonie et dedit ei tericum denarium comitatus videlecit xiiii per annum et postea dedit ei insualm de wyght. Iste Ricardus genuit Baldewynum comitem Baldewynus vero genuit rRcardum comitem Henricum et Willelmum de Veruona qui Willelmus recte deberet nominari Willelmus de Ryueriis sed tamen dat’ fuit sibi nomen de Vernona eo quod esset in scolis ibidem eo tempore. Iste Ricardus comes genuit Baldewynum comitem et Ricardum comitem quid utique decesserunt sine herede et tunc deuenit hereditas ad Willelmi de Verna avuncula eorum qui Willemus de Vernona genuit Baldewynum et Baldewynus genuit Baldewynum ex filia et herede Warini filii Goraldi et decessit ante patrem suum. Baldewinus vero duxit uxorem Amiciam filia Gilberti de Clare comitis Gloucestrie de qua genuit filium nomine Baldewynum et filiam nomine Isabellam qui Baldewynus obiit et habuit filium nominee Johannem qui infans obiit et deuenit hereditas ad Isabellam comitissam Albermarlie sororem dicti Baldewyni qui obiit sine herede de se. Willelmus de Vernona genuerat duas filia unam videlicet nomine Mariam quam Roberrtus de Courtenay duxit in uxorem de qua genitus est Johannes de Courtenay qui genuit Hugonem de Courtenay et idem Hugo genuit Hugonem de Courtenay qui nunc tenet hereditatem praedicte Isabell’. Idem vero Willelmus de Vernona genuit aliam filiam nominee Johannam quam Willelmus Bruwere duxit in uxorem qui ambo mortui sunt sine prole.