Charters

< PreviousFolio d_63 (5 of 6)Next >

heredum seu assignatorum suorum inperpetuum volumus insuper quod si nos vel successores nostri presentatum praefati domini Hugoni et heredum vel assignatorum suorum et eciam celebracionem obitum predecessorum in forma prenotata quod absit aliquam vice facere recusauerimus tempore et offerente ni vera et rationabiliter occasio subfuerit ex tunc concedimus quod nos abbas et conuentus predicti et successores nostri teneamur domino Hugoni de Curtenay praedicto et heredibus vel assignatis in viginti libri sterlingorum ad vnum palefridum pro forisfectura predicta soluendum eidem infra proximum mensem sequentem qualibet vice postquam sic contra eosdem contigerit nost presumere et super hoc legitime fuerimus conuicti. Et ad hec omnis et singula predicta tenenda et obseruandi obligamus nos et omnes successores nostros firmiter et bona fide astrictos. Pro hac autem donacionem et concessione concessit nobis prefatus dominus Hugo aduocaciones ecclesiarum de Westlegh et Witechurch iuxta Tauystok quod de feodo suo sunt non obstante statuto domini regis Edwardi de mortua manu edito domui nostre perpetuo annexandas. In cuius rei testimoniam praesentis sigilla nostra duximus appondeni. Hiis testibus dominus Willelmo Martun. Henric de la Pomeray. Reginaldum de Ferrariis. Willelmo de Campo Arnulphi militibus. Roberto de Mallestone. Waltero de Albe. Roberto de Stocheye. Simone de Plimpton et aliis. Datum apud Tauystok dies sancti Michaelis in mone tumba. Anno gracie Millesimo Ducentesimo nonogesimo nono.